라틴어 문장 검색

ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 331:1)
quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:3)
populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 200:2)
tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes qui non erant initiati Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha2)
filium Scipionem et M'. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 2:2)
decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:6)
eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 104:1)
primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:2)
his ex obsceno sacrario eductis arma committenda?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 166:1)
quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 169:2)
in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita quae in lectis erant averterunt se, lanxque cum integumentis quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 675:2)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION