라틴어 문장 검색

ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit inscripsitque Iovi Vindici:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장4)
porrectisque utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit, humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus' inquit 'Iovi liberatori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장3)
neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare debet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:1)
fama recentior tradit a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari huc adpulsam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장2)
facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장4)
mox imperium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu dei sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장3)
fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장13)
effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장3)
Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob stuprum Claudiae Sacratae mulieris Vbiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장11)
Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:1)
et ingresso primam expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:1)
proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro sacraretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:4)
per idem tempus Tegeae in Arc[h]adia instinctu uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 3:2)
Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 13:1)
Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION