라틴어 문장 검색

"Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:6)
"Nec sectae collegii nec mansuetudini singulorum ac ne meae quidem modestiae congruit pati vos ultra modum delictique saevire terminum, nec feras nec cruces nec ignes nec tormenta ac ne mortis quidem maturatae festinas tenebras accersere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:5)
"Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:13)
"Nec te conscientia stimulat, sed affectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:14)
Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet:
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:5)
"At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:61)
lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:11)
Nec tali damno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqueum sibi nectit infantulumque, quem de eodem marito iamdudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum, appendicem parvulum trahens praecipitat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:5)
Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:3)
at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:6)
nec quicquam diutina deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:3)
"Eat nunc et summo furore saeviat, et crudelitati suae materiem quaerat aliam:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:5)
Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:4)
Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:5)
Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam deo iamque actu ipso moribusque susceptam reverteretur ad coniugis carnem, quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur iratus tibi perniciosus sibi, tamquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION