라틴어 문장 검색

credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
at Laterensis, vir sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 4:2)
exemplar eius chirographi Titio misi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 4:5)
ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 4:6)
cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 3:7)
"sit satis quod capta primo vita sub chirographo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.27)
chirographum, de similitudine disseremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 296:2)
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:2)
"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:1)
Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 51:4)
Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:2)
haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 2:22)
Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare.
(세네카, 행복론, Liber II 102:3)
Amicum vocas, cuius disponitur salutatio ?
(세네카, 행복론, Liber VI 173:1)
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
(세네카, 행복론, Liber VI 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION