라틴어 문장 검색

quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum.
(아풀레이우스, 변명 23:4)
Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:8)
"At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata."
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:5)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:20)
At sapor indicium faciet manifestus et ora Tristia temptantum sensu torquebit amaro.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 2:2)
et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 3:2)
Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur' sensus sensu amaro torquet.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 4:1)
propterea quod notiones rerum primae, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosae sint et confusae et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:5)
atque etiam per acrimonias, corrosiones, et diversos colores, odores, et sapores eorundem corporum post separationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:6)
sapor amarus et horridus ita rejicitur a palato aut gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:4)
Secundo, naturam moderari et ad minores portiones deducere, ut si quis abstinentiam a vino exercens a maioribus haustibus ad minores deveniat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:13)
Sicque uir iratus uinique sapore grauatus Tercio sectatur, quid sit sibi uel quid agatur;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:17)
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:10)
Si malus ora prius sapor edat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION