라틴어 문장 검색

At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:1)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:7)
Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:1)
sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:4)
- Ex his autem eos, qui intra uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus superuacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 4:1)
Remedia uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:1)
Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:1)
Nam si expergiscitur, adhibere eum sopito superuacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:7)
Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:3)
quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:3)
si metus eius est, superuacua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:6)
at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:3)
Sed medicamentis uti nisi in uehementibus malis superuacuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:6)
quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION