라틴어 문장 검색

tristis item vetulae vitis sator atque temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:9)
quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:2)
— Qualis coniecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum Nescius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:1)
Decenter et his epithetis Virgilius usus est, pro sagitta volatile ferrum, et pro Romanis gentem togatam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:1)
— Volucrumque volatile telum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:4)
Annorum nitidique sator pulcherrime mundi, Publica quem primum vota precesque vocant, Pervius exiguos habitabas ante penates, Plurima qua medium Roma terebat iter:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVIII1)
et admiranda copia loquendi 'letalis harundo', 'sagitta', 'volatile ferrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 734)
hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicit omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 28913)
telisque voLatile Cato sub tela volantia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6941)
et est supina significatio, sicut in quarto liquitque volatile ferrum nescius pro 'qui nesciebatur'. alii hypallagen volunt esse, ut sit 'Mimas in Laurenti ora ignota iacet'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7063)
nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 213)
omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:3)
Vide/te, cuncti, tu/que, caelestu/m sator, Iace, o/bsecro, in me vi/m coruscam fu/lminis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:7)
Tanto autem calore vapores & exhalationes, omnisque materia volatilis statim consumi ac dissipari debuissent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 43:11)
Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION