라틴어 문장 검색

Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:1)
Scaenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:3)
Atqui hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:6)
Ut enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 2:1)
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)
erat enim scaenicus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:7)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:4)
nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 3:3)
his ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 5:1)
Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:2)
subduc cibum unum diem athletae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:4)
faciunt idem, cum exercentur, athletae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt coronati;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1181)
Nec proficere pro desiderio athletarum potest, quod eorum, quae postea iselastica non esse constitui, quam vicerunt, accipere desierunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1192)

SEARCH

MENU NAVIGATION