라틴어 문장 검색

At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장13)
Multi hic quoque scalpello usi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장81)
Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장4)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장25)
scalpelloque undique corpore vena deducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장13)
32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장1)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장5)
quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장86)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장9)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
8 Iugulum vero si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장1)
Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장5)
Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장8)
quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장15)
A dextro vero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram † rursusque sub ala sua fasciari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION