라틴어 문장 검색

"advenio fugiens, praebete latebras, occultate senem nati feritate tyranni deiectum solio, placet hic fugitivus et exul ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen, vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis procudam chalybem, necnon et moenia vestri fluminis in ripa statuam Saturnia vobis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권37)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
"quisquis tacendi intemperans silenda prurit prodere, vexatur et scalpit iecur scabiemque cordis sustinet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.83)
Continuo accurrit ad me quam longe quidem, Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3123)
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola incurvo terram molitus aratro exesa inveniet scabra robigine pila aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:12)
Agricola incurvo terram dimovit aratro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:18)
i pedes quo te rapiunt et aurae, dum favet nox et Venus, i secundo omine et nostri memorem sepulcro scalpe querelam."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1112)
scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.11)
olim nam quaerere amabam, quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.17)
tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis lateribus, tecta quasi nauium carinae sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장8)
digito caput uno Scalpit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:7)
Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 8:7)
"quisquis es, oppositi metuis qui lubrica clivi, frange cutem pendentis aquae scalptoque fluento sit tibi lympha gradus, turpes depone querelas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 227)
nec non Thermopylas et Helles undas spretis obicibus soli salique insanis equitasse cum catervis admissoque in Athon tumente ponto iuxta frondiferae cacumen Alpis scalptas classibus isse per cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem11)

SEARCH

MENU NAVIGATION