라틴어 문장 검색

Alia caussa sunt scandala sacerdotum, cum eo res redeat quo S. Bernardus, non est iam dicere, ut populus, sic sacerdos, quia nec sic populos, ut sacerdos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:33)
Etenim mollitiem quandam animi prodit, tum vero convitiis et scandalo occasionem praebet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:24)
Quantum ad scribas et ministros, sedes iustitiae veluti locus sacratus est, ubi non tantum sedes ipsa, sed et subsellia et praecinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:2)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
(불가타 성경, 집회서, 32장25)
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장4)
Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus respondit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:49)
Domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:18)
"Nulli detrahas nec adversus filium matris tuae ponas scandalum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:124)
"adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:5)
"Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:2)
Sunt enim in hac offendicula non nulla:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 1:3)
idcirco mundi stulta delegit Deus, ut concidant sophistica, deque inbecillis subiugavit fortia, simplex ut esset credere, lapis ecce nostro fixus offensaculo est, inpingat in quem vanitas, signum caventi, non caventi scandalum:
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말12)
his se Sobrietas et totus Sobrietatis abstinet exuviis miles damnataque castis scandala proculcat pedibus, nec fronte severos conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1120)
Ad inpudentiam mihi inputabitur, si hoc a me scandalum non eiecero.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION