라틴어 문장 검색

post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti uectoria nauicula traiceret, L. Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 63장 1:2)
Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibus, cum desilisset in mare, nando per ducentos passus euasit ad proximam nauem, elata laeua, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio poteretur hostis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 64장 1:1)
Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 1:2)
Multis ergo inpune vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere converterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 27:1)
Igitur rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 28:1)
Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 4:1)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
Ille ad arcam proficiat qui salutiferos oculos ad naviculam fluctuantem aperuit.
(단테 알리기에리, Epistolae 77:11)
Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus ambularet super aquam, Petrus dixit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:47)
Scaphas omnes et navigia, quae ad ripas fluminis Delawariensis deligatae sunt, colligi et custodiri jussit, impedimentaque et omnem belli apparatum trans flumen convexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.40)
Scaphas omnes Washingtonius ad ripam alteram fluminis deligatas, occupari, pontesque in viis ad ripas contrarias ducentibus, rescindi, copiasque ad vada omnia constitui et collocari jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.44)
Adeo acriter insequebantur hostes, ut prius eorum acies prima in conspectum venit, quam exercitus recedentis agmen novissimum scaphas et navigia conscendisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.45)
Ut scaphas aut navigia nanciscerentur, incassum elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.47)
Dimidia jam exercitus parte ibi flumen transportata, tempestas magna subito coorta est, quae navigia scaphasque omnes adeo disjecerat, ut exercitus pars, quae cis flumen erat, neque trajicere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.68)
tandem, autem, quum jam meridies instaret, navigiis scaphisque omnibus, parvo accepto incommodo, reductis, nil aliud, praeter deditionem sibi relictum videbat fortis Cornwallis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.70)

SEARCH

MENU NAVIGATION