라틴어 문장 검색

Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:5)
qua miseri scapulas tutabimur arte?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:53)
P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장1)
igitur interceptis Antei litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant, scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetravisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장4)
Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:1)
Sed divaricemus quod dictum est, utrum videlicet hec sit cantio prout est actus, vel prout est passio.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 121:2)
quibus divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 133:2)
sedebit ad aquas solitudinis et posito vase divaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad verticem polluetur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:10)
- liventes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia ante non legeram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:24)
Aegyptiorum monasteria hanc morem tenent, ut nullum absque opere ac labore suscipiant, non tam propter victus necessaria quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:16)
"quid, oro, quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri et pedibus?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX30)
simulachrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem, summisque ab humeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:2)
Quid fecere mali nostrae tibi, saeve, lacernae, Tollere de scapulis quas levis aura potest?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LIX2)
Defendet manus haec scapulas mordente molesto Pulice, vel si quid pulice sordidius.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXIII Scalptorium eboreum1)
maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION