라틴어 문장 검색

quin comminus ipsa Fatorum deprensa colus, visoque paventes augure tunc demum rumpebant stamina Parcae, illum et securi circumspexere fragorem Elysii, et si quos procul ulteriore barathro altera nox aliisque gravat plaga caeca tenebris, tunc regemunt pigrique lacus ustaeque paludes, umbriferaeque fremit sulcator pallidus undae dissiluisse novo penitus telluris hiatu Tartara et admissos non per sua flumina manes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권4)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
Tiburtina vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장11)
haec autem aqua *στυγόσ ὕδωρ nominatur, quam neque argenteum neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et dissipatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장67)
non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장78)
adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex parietibus, aera dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION