라틴어 문장 검색

Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:1)
Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:4)
Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:3)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)
Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 5:1)
nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:3)
et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter redducat, alteri ut brachium extendat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:2)
eademque labra, et nares, oculique, et palpebrae, et supercilia, aliquave ex his pervertuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 4:2)
punctiones, doloresque usque ad jugulum, junctumque ei latum scapularum os, intenti:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 16:5)
Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 1:5)
Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura, cornibus ejus deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 30:6)
Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 50:1)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 3:2)
siquidem hae primum a superciliis, angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 5:6)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION