라틴어 문장 검색

Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:2)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
Versus scribere me parum severos Nec quos praelegat in schola magister, Corneli, quereris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV1)
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV3)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)
est autem Ciceronis in dialogo Fannio causa difficilis laudare puerum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8753)
sane sciendum et Ciceronem in dialogis et ceteros philosophos tractare, non quid debeat fieri, sed quid potissimum fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 722)
In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:9)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 74:1)
Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:1)
numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:4)
in schola desinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 118:4)
Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION