라틴어 문장 검색

Tunc librorum περι` ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:4)
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII46)
Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Ille enim vitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reversus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 9:2)
Item divinus ille vates res vel paulo vel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem revocat, ut et historicum stilum vitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 11:1)
Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:3)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
Versus scribere me parum severos Nec quos praelegat in schola magister, Corneli, quereris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV1)
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV3)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)
sane hic Aiax, Oilei filius a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus, ut tertiam habere putaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4116)
chaonios cognomine campos Epirum campos non habere omnibus notum est, sed constat ibi olim regem nomine Campum fuisse eiusque posteros Campylidas dictos et Epirum Campaniam vocatam, sicut Alexarchus, historicus Graecus, et Aristonicus referunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3341)
alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso muro, ut Coelius historicus ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4026)
unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6788)

SEARCH

MENU NAVIGATION