라틴어 문장 검색

' 'at ego vos rhetoribus et scholasticis' inquit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 42장 2:2)
cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:2)
Pagi, oppida, urbes, vici, comitatus, scholae publicae, Washingtonii nomen sibi sumere gestiebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.47)
Washingtonii doctrina sui generis fuit, formas scholasticas omnino contemnens, et artes et disciplinas illas avide arripiens et ad se alliciens, sine quibus claritudo bellica parari haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.103)
Quamobrem nil nisi Romanum in Schola dicant et audiant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.37)
Alius forsitan scholae memor Quintum Maximum,
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:13)
Legi quondam in scholis puer:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:3)
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:1)
Tunc librorum περι` ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:4)
Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis convivalibus, ipsa convivia reformidet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:1)
Versus scribere me parum severos Nec quos praelegat in schola magister, Corneli, quereris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV1)
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV3)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION