라틴어 문장 검색

Non recusavit Ascyltos et Hodie inquit quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:11)
Plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:13)
Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:5)
Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque viteculas suas nosse et numerare arbusculas possint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:1)
Annum sexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 5:1)
Sufficiunt duae fabulae, an scholastica lege tertiam poscis?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 9:1)
dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:2)
Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 4:1)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
mavult versiculos foro relicto et quaerit quod amet, putatque amari.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 4:4)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
facio non numquam versiculos severos parum, facio;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:2)
nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 3:1)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
' An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus versiculis signare quod feceris?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION