라틴어 문장 검색

Atque ex his fomes praeparatus est scintillae, quae quidem tantum rerum omnium datura incendium ab initio despicabilis fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:14)
Nonnullas etiam belli reliquas in regno Neapolitano adhuc fumantes extinguere neglexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:10)
15. Scintillae ex silice et chalybe per fortem percussionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 53:1)
quin et ipsae illae scintillae ex pondere corporis igniti magis vergunt deorsum quam sursum, et in extinctione redeunt in quandam fuliginem corpoream.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:2)
Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:4)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Nemo siquidem scintillam incendium parituram prohibere potest, nec regiones metiri unde eruptura sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:5)
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae.
(불가타 성경, 호세아서, 8장6)
Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam ueritatis scintilla dissiliat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:4)
Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장2)
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae, quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem, ni prohiberet Hymen.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:197)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis mutatis fumavit aquis turbaque cadentum staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION