라틴어 문장 검색

Si unde id sciam quaeris, talis mihi apparuisti in litteris tuis.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:6)
Quod supra autem dixi, ἐτησίασ ex alia atque alia caeli parte flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 31:1)
Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 7:1)
Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 3:1)
Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:3)
Sed haut scio, inquit, an dicat aliquis, ipsum illud quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:1)
Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea quae dicto quaesitoque opus est dicere et quaerere, etiamsi cuius ea dici quaerique interest neque dicat neque postulet?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 17:1)
Staffordi quoque et quorum copiae, audito quo loco res Lovelli essent (in cuius successu spem maximam collocarant) etiam ipsi plane desperarunt, et fugam capisseverunt, fratribus duobus ad Colnhamiam, oppidulum prope Abingtoniam, in asylum se recipientibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:18)
13. Sed obsidione Slusianos arctius quotidie premente et utroque castello (quae praecipua oppidi robora fuerunt) afflicto, altero per Saxoniae ducem, altero per Anglos, et ponte quodam scapharum quem Ravenstonus inter untrunque castellum extruxerat ut alterum alteri suppetias ferre possit noctu ab Anglis incenso, Ravenstonus amplius oppidum se tenere posse plane desperabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:1)
In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de foelicitate fortuita, desperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:7)
tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
Atque hac de re invaluit opinio falsa (quae si vera esset, de ista conservatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:6)
Inde enim milites de donativis desperarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:6)
Satis sit innuisse desperandum omnino alicui nationi esse quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:12)
Etenim opes despiciunt qui desperant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION