라틴어 문장 검색

29. Eia itaque, rumpe moras, proles altera Isai, sume tibi fiduciam de oculis Domini Dei Sabaoth coram quo agis, et Goliam hunc in funda sapientie tue atque in lapide virium tuarum prosterne;
(단테 알리기에리, Epistolae 57:1)
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύοσ aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:1)
Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:5)
Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:6)
cumque accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu paucos denarios protulit quos principi daret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:5)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta volarent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:64)
Orion ergo postea venator factus, velut trium parentum viribus fisus, dum vellet cum Diana concumbere, ut Horatius dicit, eius sagittis occisus est, ut Lucanus, inmisso scorpione periit, et deorum miseratione relatus in sidera signum famosum tempestatibus fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5358)
oriuntur autem cum scorpione mense Octobri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6655)
vina novum fundam calathis ordo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 711)
vina fundam ca- lathis, id est calicibus, quae vina sint novum nectar, id est magna dulcedo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 712)
vel illud 'vina Ariusia, novum nectar, calathis fundam'. alii novum mustum intellegunt, vel merum, quale numquam habuerit, ut "Pollio et ipse facit nova carmina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 714)
vel certe ideo inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, quia libra aequitas, virgo iustitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3312)
unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 346)

SEARCH

MENU NAVIGATION