라틴어 문장 검색

poma negat regio, nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1033)
Nec scribere tantum nec tantum legere debemus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 2:1)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 64:3)
Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 13:1)
Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 5:1)
Non scribit, cuius carmina nemo legit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, IX2)
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:1)
de quo etiam scripsit "Persium non curo legere," - hic fuit enim, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctissimus - "Laelium Decumum volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, sed nihil ad Persium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:3)
aut quid mi iucundius quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas legere litteras?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 1:6)
ego minus saepe do ad vos litteras quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 1:1)
- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt?
(아풀레이우스, 변명 67:15)
Expavit et sic interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 6:1)
Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 2:1)
Quo fit, ut scribere longiores epistulas nolim, velim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam otiosus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 323)

SEARCH

MENU NAVIGATION