라틴어 문장 검색

credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 2:1)
Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:4)
De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:1)
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr7)
sane totus in consiliis et subtilitatibus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 14)
sed in carminibus quaedam nec ad subtilitatem nec ad veritatem exigenda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 742)
invisam Minervae ex illa fabula dixit, quia videtur aranea, quondam virgo, Minervam lanificii subtilitate provocasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2475)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:7)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
verum est certe genere toto strigo- sior - , sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장2)
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 3:1)
alios non laborare, ut meliores fiant - nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장3)
cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:1)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION