라틴어 문장 검색

tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore quamlibet in formam et faciem decurrere rerum, et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse mucronum duci fastigia procudendo, ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint materiemque dolare et levia radere tigna et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:5)
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:9)
Summas dimovit arenas, Et collecta procul lacerae fragmenta carinae Exigua trepidus posuit scrobe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:20)
Dum levis arsura struitur Libitina papyro, Dum murram et casias flebilis uxor emit, Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato Heredem scripsit me Numa:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVII1)
et sicut hic 'profundum' in altitudinem, sic alibi fastigia de infima parte forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 587)
fastigia nunc operis summitates, alibi ima significat, ut forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4381)
alibi per contrarium de imo, ut est forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7586)
terram multo ante memento e. hoc dicit, non esse eo anno ponendas vites, quo fodiuntur scrobes, sed post annum, ut calore, frigore, labore rustici possit terra putrefieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2592)
nam et Cicero in oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos in dies scrobes". minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2882)
neque enim hic de arvis loqui- tur, sed scrobes fieri vetat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3162)
"nec cum scrobe?"
(페르시우스, 풍자, satire 193)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)
furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:5)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION