라틴어 문장 검색

Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Cum igitur in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:5)
profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:6)
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
Cum enim magnus amicitiae fructus sit securitas qua te credis et committis amico;
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:2)
quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:3)
dilectio et affectio, securitas et iucunditas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:3)
ad securitatem, sine timore vel suspicione omnium secretorum et consiliorum revelatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:6)
perit securitas, qua sua illi archana revelabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:12)
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:1)
qui accipit, non perdat securitatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:20)
Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:4)
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:16)
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum, Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION