라틴어 문장 검색

— Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장7)
Igitur si in alam umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus vel molle, certe inbecillius nervis intentum est, satis est conlocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장6)
calx ingressu terram non contingit, sed planta ima;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장8)
sed ima planta minus in priorem partem inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장12)
si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장6)
23 Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 23장1)
Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius vinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 23장2)
Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장7)
Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:4)
Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 30:1)
Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:6)
Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:5)
homo praeualens et peritus in sedili alto considit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:4)
planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 27:5)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION