라틴어 문장 검색

Tunc Ammiraldus universo coetu Sarracenorum in unum convocato, consilium anxie tenuit, et in hunc modum coram omnibus locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:3)
Hunc enim ut rex et universi de coetu Christianorum viderunt sanguine madentem, Arnolfum procul dubio armis Ascalonitarum incaute cecidisse retulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:13)
Hoc enim dissidio in momento sic coetus Christianorum disturbati ac diffusi, communem inierunt [0661A] fugam contra Japhet, quemadmodum apes a facie turbinis a volare et dispergi solent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:5)
virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:5)
Dehinc rex, praesente coetu fidelium, rationem cum eo habuit quare adversus fratres et conchristianos Turcos eduxerit, cum potius Christianis subvenire debuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:7)
Et efficitur homo imperitus, luxuriosus, et seditiosus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 50:3)
Requiras, ne quid dolosum dicas neque seditiosum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 50:1)
» Cavendum tibi summe, ne aliquid seditiosum dixeris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 50:8)
Sit itaque verbum tuum efficax, non inane, rationabile, dulce, suave,molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, et non obscurum, nonambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec seditiosum, non irrisoriumnec dolosum, non superbum nec otiosum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 54:1)
intrepide pergamus ad illum sanctorum coetum, justorumque conventum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:3)
Sicut ergo urbs tota solidatur atque urgetur coetu sapientium, vel obitu labefactatur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:15)
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor, levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis, ad errores lapsorum atque lasciviam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 7:1)
Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 10:1)
Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 8:1)
Mercurius vero somniorum appellatus est comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia summissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens, si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius, patulis imperatoris auribus infundebat, et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION