라틴어 문장 검색

is missum ad dilectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 5:1)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
unde seditiosa colloquia et inter paganos corruptior miles;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장7)
publice tamen armis multati, privatis et promiscis copiis iuvere militem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장4)
eo infensior populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장7)
muta ista et inanima intercidere ac reparari promisca sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장17)
multo adhuc die vallum ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장6)
quartadecimani postquam Alpibus degressi sunt, seditiosissimus quisque signa Viennam ferebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장11)
et promiscae missiones offerebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장5)
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장7)
et ipsos in regione bello attrita inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (donativi nomen est) flagitantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장12)
tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi iuris, quam quia unius culpa foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장7)
varia apud Romanos fortuna et seditiosissimus quisque ignavus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장16)
neque alium finem belli rebantur quam si promisca ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta Vbios quoque dispersisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장6)
sed quoniam apud vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis dixisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION