라틴어 문장 검색

Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:2)
Nam et supplicantibus tempora certa indicant quibus commodius se applicent, et solenniores conventus exonerant ut possint hoc agere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:8)
Sed ingenia sedata et composita etiam in iuventute florere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:8)
Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:9)
Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:7)
Quantum ad excidandam aut sedandam iram in aliis, fit hoc maxime per temporum electionem prudentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:2)
Rursus, ira sedatur per contraria hisce.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:5)
Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suae exonerent et novas sedes quaerant, et sic alias nationes invadant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:11)
Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis Andronico.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장31)
Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장26)
Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 8:1)
Caesar postquam legionibus veteranis duabus equitatu levique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, naves exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci;
(카이사르, 아프리카 전기 37:1)
Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:10)
Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L.
(카이사르, 내란기, 3권 18:3)
Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION