라틴어 문장 검색

Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:4)
quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe eorum proscinditur,nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 2:3)
Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 3:1)
Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:6)
Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:1)
Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:4)
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:1)
et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:2)
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 1:1)
Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 3:2)
omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:5)
Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:3)
Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositaetaleae non laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:3)
sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:2)
Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION