라틴어 문장 검색

Et praecipiet super te Dominus: " Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장14)
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei; et alent filios suos et revertentur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장9)
Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:1)
Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, cum seminavimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 2:1)
neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:6)
Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime metamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 2:2)
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:1)
ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:1)
Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:1)
melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:3)
8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:2)
Lupini modii decem obruuntur una, occantur una, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:5)
Ciceris modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sariuntur una, runcantur una, velluntur tribus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 5:1)
Si tamen aliqua causa eum tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:1)
Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION