라틴어 문장 검색

Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:7)
Sed ne subito et improuise Antichristus ueniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei diuinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:28)
Postquam ergo per tres annos et dimidium predicationem suam compleuerint, mox incipiet excandescere Antichristi persecutio et contra eos primum Antichristus sua arma corripiet eos que interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur:
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:32)
Dimidium qui cepit habet, finisque beati Gracia principiis semper respondet honestis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:17)
Urbs haec Antiochia, ut aiunt, ad plenum duo milliaria continet in longitudine, unum et semis in latitudine:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:11)
A ponte lapideo praedicti fluminis usque ad pontem navium funibus vimineis cratibus aptatum, dimidium milliare computatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 84:4)
Per duos enim [0532B] menses et dimidium in circuitu praesidii Archas a principio cum ipso comite consederant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:2)
Boemundum enim procul abstitisse, et abhinc usque ad dimidium milliare consedisse, eis nuntiatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:4)
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)
ac dimidium pecuniae, quod imperator spoponderat, Boemundo remissum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:10)
I. Exemplum de dimidio amico.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 15:1)
Vade ad dimidium amicum meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:30)
At dives homo acceptis clavibus curiam iuvenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:13)
Quibus adductis terram aperueruntet quinque plenos tonellos et quinque dimidios invenerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:22)
et similiter de quinque dimidiis, et scias quantum clari olei ibifuerit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION