라틴어 문장 검색

Locutus est Caesar summa gravitate summa moderatione, cumque advocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 11:1)
Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidi libros composuisset rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:1)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:2)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
Parte alia ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:6)
nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem Pelidae stomachum cedere nescii nec cursus duplicis per mare Ulixei nec saevam Pelopis domum conamur, tenues grandia, dum pudor inbellisque lyrae Musa potens vetat laudes egregii Caesaris et tuas culpa deterere ingeni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 62)
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, astuta ingenuum volpes imitata leonem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:7)
hic agrippa et opiter et cordus et Postumus erunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 143:4)
siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 239:2)
Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:5)
M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:5)
Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 1:3)
Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION