라틴어 문장 검색

ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:5)
deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:8)
itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodam modo et languidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:7)
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:4)
Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:3)
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 94)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis enervet tactosque remolliat artus, discite.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 29:1)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)
Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:6)
Pulvere canitiem genitor vultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION