라틴어 문장 검색

nam si ita statueris, et inritabilis animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, mitigabuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 8:2)
praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 26 4:4)
nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:9)
ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:5)
itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
opinio est enim quaedam effeminata ac levis - nec in dolore magis quam eadem in voluptate - , qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:7)
sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existumo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:1)
Nosti in amore mollitiam animi mei, nosti metus;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 5:1)
Nec vero Isocrati quo minus haberetur summus orator offecit, quod infirmitate vocis mollitia frontis ne in publico diceret impediebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 6:1)
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 94)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
"magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권32)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION