라틴어 문장 검색

atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:2)
gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, quoque paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 5:1)
is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 1:2)
Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 21:1)
Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 20:2)
Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:14)
Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:24)
Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:11)
Atquin si quis trium temporum momenta consideret, primo commissum est Punicum bellum, profligatum secundo, tertio vero confectum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 2:1)
Quamvis profligato urbis excidio tamen fatale Africae nomen Scipionum videbatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 12:1)
Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:1)
alter, vergentibus annis In senium, longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:62)
At tibi nos (quando non proderit ista silere, A quibus omne aevi senium sua fama repellit,) Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:59)
quos inter Achoreus, Iam placidus senio, fractisque modestior annis, (Hunc genuit, custos Nili crescentis in arva, Memphis vana sacrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:10)
Non consulatus ipse, non tribunatus Senive fasces, nec superba clamosi Lictoris abiget virga basiatorem:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII7)

SEARCH

MENU NAVIGATION