라틴어 문장 검색

Videmus enim quondam pigritiam vitae sequi, quosdam autem voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:5)
ideo spernit delectationes sensibiles.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:6)
Et plura peccata et vitia sunt in excessu delectationis sensibilis.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 7:7)
sed hoc primum interrogabo, quos vocetis antiquos, quam oratorum aetatem significatione ista determinetis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 4:2)
fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:3)
existimabatur etiam senatoria et equestria officia bienni spatio determinaturus nec daturus nisi inuitis ac recusantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 1:1)
unde sententia Phylosophi est ut que lege determinari possunt nullo modo iudici relinquantur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:35)
1. Scientes quia rationale animal homo est et quia sensibilis anima et corpus est animal, et ignorantes de hac anima quid ea sit, vel de ipso corpore, perfectam hominis cognitionem habere non possumus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:1)
Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:4)
tanta est mobilitas et rerum copia tanta tantaque sensibili quovis est tempore in uno copia particularum, ut possit suppeditare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:21)
an simul ac nubes successere, ipse in eas tum descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:8)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
hoc fuerat timendum periculum, quod pericula determinat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1282)
"Qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:4)
Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION