라틴어 문장 검색

adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 5 3:1)
qui viderit illas, de lacrimis factas sentiet esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 17)
his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid acceperis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:2)
Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장5)
viderat hoc retro conversus et agmina sentit iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis instantes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권174)
nec hostes ducem occisum senserunt, et suorum pauci qui viderant haud neglegenter, ut qui in eo victoriam verti scirent, corpus occultavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 207:1)
"cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret sensum defieri."
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 8:12)
quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:6)
"Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:2)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
et vide superius (eum) de aqua sensisse, non de vino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3835)
saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:4)
sentimus amorem conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:2)
quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 2:3)
Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION