라틴어 문장 검색

quam ob rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:1)
ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 9:2)
iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:1)
tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:4)
video nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:3)
Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장1)
Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:1)
"non tibi centurias aurum populare paravit, nec modo venales numerosoque asse redemptae concurrunt ad puncta tribus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 242)
eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 147:1)
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 384:2)
neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 389:1)
numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 389:2)
quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 390:2)
tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:2)
ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 436:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION