라틴어 문장 검색

te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
tunc visa levari culmina septenaeque iugo concurrere portae, et prope sunt causae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권17)
"in manibus merces, nusquam capita ardua belli monstrataeque ducum septena per agmina cristae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권15)
"quid enim septena movere castra et Agenoreos opus emendare penates?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권266)
ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 436:1)
adeoque ea victoria laeta patribus fuit ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Veientani septena iugera plebi dividerentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in spem liberos tollere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 351:1)
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:3)
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:2)
in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo sed recentissima specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 344:1)
tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 394:2)
de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 532:1)
Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 133)
longitudo, uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장8)
quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur, cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION