라틴어 문장 검색

Quod si inveniatur acus illa, remota a magnete et posita super versorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, vel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est pro causa, praesentia terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:7)
Secunda, verticitatis ejus ad septentriones et austrum, atque simul declinationis ejus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:13)
Sed meridies et septentrio natura fixi sunt, atque raro in omni memoria invenitur meridionales interiores invasisse septentrionales, sed e contra.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:8)
Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장39)
Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장2)
Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장2)
Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 20장1)
Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장6)
Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장5)
Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 83장2)
Sublimis in Arcton prominet Hercyniae confinis Raetia silvae, quae se Danuvii iactat Rhenique parentem utraque Romuleo praetendens flumina regno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:120)
geminae confinia vitae exiguo medius discrimine separat ignis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix29)
rupit confinia Nereus victor et abscissos interluit aequore montes, parvaque cognatas prohibent discrimina terras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:68)
aestivo sedes vicina Leoni iam pridem gelidaeque vacant confinia Librae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:190)
Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION