라틴어 문장 검색

Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro, veste, gemmis, omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire.
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:3)
Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:4)
"vehementer iterum ac saepius beatos illos qui super gemmas et monilia calcant!"
(아풀레이우스, 변신, 5권9)
"Vidisti, soror, quanta in domo iacent et qualia monilia, quae praenitent vestes, quae splendicant gemmae, quantum praeterea passim calcatur aurum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권69)
ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
(ARCHIPOETA, V53)
Cumque ab eo frequenter licentiam revertendi quaererem et nullo modo impetrare possem, tandem cum et licentiam omnino exposcere statuissem, diluculo vigiliae Natalis Domini advocatus ad eum, tradidit mihi duas epistolas, in quibus erat multiplex supputatio omnium rerum, quae erant in duobus monasteriis, quae Saxonice cognominantur Cungresbyri et Banuwille, et mihi eodem die tradidit illa duo monasteria cum omnibus, quae in eis erant, et sericum pallium valde pretiosum et onus viri fortis de incenso, adiciens his verbis 'non ideo dedisse parva illa, quod sequenti tempore nollet dare maiora'.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:9)
Gemma ista (licet adulterina) spendidiory tamen erat, oculosque fulgore magis perstringebat, et in digitis principum maiorum gestata est quam Lambertus Simnellus, quippe quam non solum ducissa Burgudiae, sed et rex Galliae, etiam et rex Scotiae in pretio habuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:2)
homines statim aut de serico aliquo vegetabili, aut de animalis alicujus pilis delicatioribus, aut de avium plumis et lanugine, aliquid opinaturi fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:3)
ut oleum minus quam aqua, sericum minus quam linteum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:6)
non ex lana aut plumis aut serico, quae excernuntur ab animatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:6)
si fiat inquisitio de natura Coloris, Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:2)
Istae enim nil habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:3)
Item instantiae conformes sunt gummi arborum, et pleraeque gemmae rupium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:1)
sericum, in mollitie;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:14)
Si enim inventum extendi posset ad corpora majora, aut corporum majorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, vulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae proculdubio ex eo invento commoditates capi possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION