라틴어 문장 검색

quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:20)
Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:2)
Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem;
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:1)
at subita sectae commutatione risum tote coetu commoveram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:1)
"nec saltem spatio cupido formosae pecuniae leniebatur, sed nocturnas etiam curas invaserat pestilens avaritia, ut quamvis herilis eum commutatio domi cohiberet, aurum tamen foras evocaret."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:25)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
"nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:8)
"Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:8)
me tractare seriem augustarum rerum,
(ARCHIPOETA, IV14)
Cuius genealogia tali serie contexitur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:3)
Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 2:2)
Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:1)
Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 10:1)
Etsi enim rex ad negotia sua tractanda consueverat episcoporum opera uti, quia cum magnis reditibus gauderent praemia sua secum portabant, attamen per gradus hoc facere amabat, ut primitias episcopatuum sibi accumularet quae per hanc graduum seriem multiplicabantur, licet enim tunc temporis reditus ille ex primitiis reditibus regiis non fuisset annexus, sed tributo papali cesserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION