라틴어 문장 검색

CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VI1)
quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장5)
an potius Asiaticorum oratorum inani[bu]s sententiis uerborum uolubilitas in nostrum sermonem transferenda?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 3:2)
sicuti est vestibulum in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido expectatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:3)
Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:7)
In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장2)
non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:3)
si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem adferet aut alacritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 123:9)
si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem afferet aut alacritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 123:9)
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:3)
disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:6)
tali sermone peractum concilium, verbisque deae famulante metallo aurea concordes traxerunt fila sorores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 155)
Hinc est illud Hieronymi ad magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Proverbiorum Salomon commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum sunt et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:28)
nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 182:2)
Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION