라틴어 문장 검색

Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:1)
Verum tamen cum haec ita essent, aestimari poterat (ut ipse aiebat), vetus illa , quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens, interdum ostenderet se dissimilem sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 19:1)
Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 10:1)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Ore serit uirus coluber, sic toxicat edem.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:4)
Seuit asellus inhers et frontem calce sigillat.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:4)
Gaude, letus ara, tu quem domat usus arandi.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:9)
A boue maiore discat arare minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:10)
Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem?
(아풀레이우스, 변명 91:1)
Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum diuites Arabas - eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum ualles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni, nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant:
(아풀레이우스, 플로리다 6:1)
"sati;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:18)
"serit blanditias, invadit spiritum, amoris profundi pedicis aeternis alligat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:14)
"Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:45)
Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui 'triones' rustico cetera vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam 'terriones,' hoc est arandae terrae idoneos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 9:1)
nunc credo inter suas Aequalis et cognatas sermonem serit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION