라틴어 문장 검색

Quibus conventis, expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 4:1)
Ut vero certaminibus finem vespera dedit incedens, partesque discesserunt ad otium breve, imperator in varia sese consilia diducens et versans, cum excidio Phaenichae diutius imminere, necessariae rationes urgerent, quod munimentum velut insolubile claustrum, hostium excursibus erat obiectum, et serum repelleret tempus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 24:1)
Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 7:1)
Nihil deinde amoto Lucilliano, differendum nec agendum segnius ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem (ut praesumebat) dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba, cum lumine multo et floribus, votisque faustis, Augustum appellans et dominum, duxit in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 1:1)
Itidemque opes Orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem, contra vim subitam cito coactum, adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 22:1)
Addebatque monendo saepius et scribendo, ut si transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:2)
Praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet, mercatoribus pervium, ad Seras subinde commeantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 60:3)
Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis , a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 64:1)
Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et et Sera nitidae sunt et notissimae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 66:3)
Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 69:1)
Qua causa concitus ira immani, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant, propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens, propediem affore credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 7:1)
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 5:1)
Hisque sepultis, ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis, cum ad castellum Sumere nomine, citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 4:1)
Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos, securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum, elatis manibus contortisque sagulis, ostendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 14:1)
Quo dicto asperatus ille sed tacitus, et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus, Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION