라틴어 문장 검색

"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
"namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:72)
"Invidiae nefariae letali plaga percussi sero sentitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:53)
"tantum memineris meae seriae monitionis cum coeperis sero paenitere."
(아풀레이우스, 변신, 5권43)
"At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem."
(아풀레이우스, 변신, 5권74)
"Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:34)
, Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serus anscultator aliquando permisit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:2)
sed quod solum poteram tacitus licet serae vindictae gratulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:3)
"Sed heus tu, inquit Charite Quam probe veste contectus omnique comite viduatus prima vigilia tacitus fores meas accedas unoque sibilo contentus nutricem istam meam opperiare, quae claustris adhaerens excubabit adventui tuo:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:69)
"mente debebis opperiri."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:10)
Sic anxius et in pro-ventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:4)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:1)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION