라틴어 문장 검색

perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:1)
Abominandum remedi genus est sanitatem debere morbo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:3)
" Immo veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:3)
Nunc illud dico, ista quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda, primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est, post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si nolint.
(세네카, De Providentia, book 1 22:2)
Seruatus contra seruatorem ne quam habeat actionem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.1)
Si quis me hosti reddiderit, seruatorem uocabo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.10)
omnibus istis tamquam seruatoribus tacere iubeor.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.16)
non cernat ultra lucidum Hippolytum diem adeatque manes iuvenis iratos patri, fer abominandam nunc opem gnato, parens:
(세네카, 파이드라 13:24)
tum multa secum effatus et patrium solum abominatus saepe genitorem ciet acerque habenis lora permissis quatit:
(세네카, 파이드라 15:2)
nec abominandae mortis auspicium pavet?
(세네카, Troades 628:1)
"o Longa mundi seruator ab Alba, Auguste, Hectoreis cognite maior auis, uince mari:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 620)
ipse ardua fido cum Diomede petit, sed iam praevenerat arcis litoreae servator Abas ignotaque regi ediderat, sed Graia tamen, succedere terris carbasa, procedunt, gemini ceu foedere iuncto hiberna sub nocte lupi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:13)
"fundite vina focis, servatoremque parentum Letoiden votis iterumque iterumque canamus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권245)

SEARCH

MENU NAVIGATION