라틴어 문장 검색

quatinus etsi uobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inuemar, quia laborare scilicet uolo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.16)
Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:1)
selibrisne farris gratiam servatori patriae relatam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 178:4)
violatum Capitolium esse sanguine servatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 221:1)
atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur et tessera data incolumes reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 407:3)
huic quoque adversus servatores suos bello Campanus aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 28:2)
quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua venerat via Elatiam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 575:1)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras * * * vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum esse aiebat, servator,> quem ego modo emisi manu;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 7104)
Immo edepol vero hominum servator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 288)

SEARCH

MENU NAVIGATION